- RHODODAPHNE
- RHODODAPHNEHebr Chirdophnin, alias rhododendron, inter herbas est, quas Paschalibus herbis cum agno comedi solitis, Exod c. 12. v. 8. de suo inferciunt Gemaristae. Crescit secusamnes et habet τὸ ἄνθος ῥοδοειδὲς, florem roseo similem, uti aitDioscorides. Qui prion flos, si credimus, Appuleio prope imposuit, qui, in alinum mutatus, cum rosas quaerens, quarum esu pristinam formam recuperaret, in rhododendri flores incidisset, illud venenum rosarium sumere gestiebat, quod fuisset illi letale. Hinc Lucianus in Lucio, de hoc eodem arbusto, Κακὸν ἄριςτον, inquit, ὄνῳ τοῦτο καὶ ἵππῳ φαςὶ γὰρ τὸν φαγόντα ἀποθνήςκειν αὐτίκα. Malum hoc est prandium omni asino et equo, aiunt enim eo vescentem ilico mori. Quam ob causam Herba Asinaria dicitur, in Gloss. uti rescribit Bochartus, pro Herba sinaria. Strabo certe, l. 15. in Ariana, multa Alexandri iumenta huius plantae esu periisse scribit, Quamquam non solis iumentis, sed et pecori mortiseram esse, referat Dioscorides. Unde Plin. l. 16. c. 20. Iumentis caprisque et ovibus venenum est. Quod ut a primi hominis labe derivet Prudentius in Hamartigenia, cicutam ante peccatum et rhododaphnen innoxias fuisse, his verbis docet, v. 234.Cum prius innocuas tulerit Natura cicutas,Roscidus et viridem qui vesiit flos rhododaphnem,Pabula lascivis dederit sincera capellis.Sed in hac planta inprimis Veteres mirantur (quam vere, iam non quaeritur,) quod, quae bestiis venenum est, non modo homini non nocet, sed et plurimûm prodest, uti apud Dioscoridem et Plinium, l. 24. lc. 11. legimus: quibus similia habet Isidorus, qui rodandarnm corrupte vocat. Id vero Hebraeis peculiare, quod huius arbusti ramô in aquas Mara iniectô, volunt eas edulcuisse: miraculum scil. ut esset illustrius, Deum contrariis mediis usum esse sibi fingunt et amariligni iniectione amaras aquas edulcavisse. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. Eadem porro in coronas adhibita, legitur apud Poetam,—— hic rhododaphneLiliaque et roris non avia cura marinis.Coeterum mirum illius ingenium, ut rami terrae impacti ab omni peste legumina protegant, refert Constantinus Caes. l. 2. c. 42. Sed et hâc voce ima quaedam foeditas significata a Syris est, qui nescio quem probri causâ Ρ῾οδοδάφνην vocavêre, teste Lucianô in Pseudol. Vide Car. Paschalium, Coronar. l. 3. cl. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.